- FILIOLITAS
- FILIOLITAStitelus honoratius, quo Pontifices utuntur, cum ad Principes suae Communionis scribunt. Vide Rescriptum Episcoporum Synodi Duziac. ad Ep. 27. Hadriani, Ioh. X. Ep. ad Carolum III. Regem alios. At Filiolagium, et Filiolatio, donum dicitur, quod filiolo qui de facro fonte suscipiebatur a susceptore, in adoptionis spiritualis tesseram, solebat conferri, in Chron. Ademari Caban. A. C. 826. apud Lambertum Ardensem, alibi. Fere semper enim a Susceptoribus collata fuisse post Baptismum filiis lustricis munera, in signum adoptionis, huiusque vi bonorum suorum partem aliquam iis deberi existimasse priscos, constat. Sic Regem Welfere, duas provincias profilio suo Aedilwacho Regi; alterum, Regi Sudsexiae Adelwoldo, insulam With; Philippum VI. Franc. Regi Philippo Alenconio, profilio suo, et e Carolo fratre nepoti 6000. libratas terrae; donasse, docet C. du Fresne, ex Beda Hist. l. 4. c. 13. Henrico Huntindon. Hist. l. 2. p. 318. et Diplomate Philippi praefati. Vide quoqueve infra Patrinus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.